monumenta.ch > Hieronymus > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 34
XXXII. MANSIO Et profecti de Hebrona, castra metati sunt in Asion-Gaber . Tricesima secunda Mansio transfertur in 'ligna viri,' sive 'dolationes hominis,' quod significantius Graece dicitur ξυλοκισμοὶ ἀνδρὸς, scribiturque per 'Ai' litteram, non, ut Graeci et Latini errant, per 'Gimel.' Unde in solitudine multitudo lignorum, nisi quod seduli et diligentis magistri disciplina monstratur, caedentis ligna informia, et dolantis facientisque vasa diversa, quae in domo magna necessaria sunt? Possunt 'lignationes viri,' saltuum et omnium arborum genera, ac per hoc credentium multitudinem figurare, dicente David: 'Invenimus eam in campis silvae' . Hucusque solitudo Pharan decem et octo continet Mansiones, quae descriptae in catalogo, in superiori itinere non ponuntur.